- SEJORNI Regis Custos
- SEJORNI Regis Custosin Memcriali vet. apud Car. du Fresue, nomen fuit officii in Aula Regis Franciae, cui commissum erat Seiornum Regis; quô nomine vocabatur locus, ubi erant stabula Regia (in quibus Regii equi alebantur et morabantur, donec iis Rex haberet opus) paulo ultra Palatium de Beaute appellatum, ad Matronam fluv. Illi suberant Marescallus, cuius munus erat calceare equos, et Pagii seu famuli etc. Vide eum in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.